WetterOnline
Das Wetter für
Worms

Zur Website von lo-net2
Logo

vobis o mulieres virique, qui haec loca visitatis, plurimam dicimus! Si quid scire vel proponere vultis, tempora visitandi sub voce «Kollegium» invenietis. Ipsos discipulos ex photographematibus cognoscere potestis. Liberi autem, si quid habeant, quod proferant, ad tribunos discipulorum accedant. Antiquis linguis iam diu liberi in schola nostra instituuntur: Latina, Graeca, Hebraea, necnon hodiernis orbis terrarum linguis: lingua scilicet Britannorum, Francogallorum, Italorum, Hispanorum. Schola nostra nomine Rudolphi Stephani – modulatoris cuiusdam Wormatiensis – suscepto multum rebus musicis studet, quamobrem et chorum minorum ac maiorum discipulorum et symphoniacum gregem, qui «I Rudici» appellatur, apud nos invenietis.

Spes ab optimismo eo differt, quod per illam non omnia bona eventura esse opinamur, sed, quocumque evenerint, bene se habere credimus.